monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 393

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 393
Quicquid accesserit huic sententiae, cui parti accedat diligenter videndum est. nam sunt proloquii partes duae: quae in nomine [una], subiectiva dicitur, quae in verbo, declarativa. subicitur enim quid sit, et declaratur quid de illo possit intellegi. cum ergo dicimus 'Cicero disputat', si accedat huic sententiae 'in Tusculano', declarativae accessit; si accedat 'Romanus', subiectivae; item si accedat 'prudenter et copiose', declarativae; si adicitur 'cum Catone' declarativae accessit. quicquid igitur nominativo casu accedit, subiectivae accedit; quicquid declarativae accedit, variis casibus et modis accedit. nam subiectivae non possunt alii casus accedere, declarativae nonnisi varii excepto nominativo.